HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XV: Quod Herodes incarceravit Antipatrem insidiantem vitae ejus.Cum autem Antipater Romae esset, mortuus est Pheroras, accepitque Herodes de veneno reposito apud uxorem Pherorae, per ancillam iracunde a domina sua recedentem

Itaque evocatam uxorem fratris relictam, afferre venenum eam jubet. Illa vero quasi allatura egressa, de tecto se dedit praecipitem, sed semiviva ad regem allata, ait: Cum moreretur frater tuus, vir meus, ait mihi: Affer huc mulier venenum, quod reliquit nobis Antipater, meque vidente in igne consume, ne ad inferos conscientiam fratricidii ultricem feram. Ego vero magnam ejus partem in ignem consumens, modicum mihi propter dubios casus, et quia te metuebam reservavi. Cumque pixidem cum veneno protulisset, expiravit. Acceptis quoque aliis pluribus argumentis, quod Antipater in mortem patris grassaretur, Herodes eum mature revocavit, matremque illius repudiavit. Cumque filium de parricidio publice accusasset, praesente Varo Syriae praeside, qui illis diebus Jerosolymam venerat, posuit eum in custodiam apud Jerichonta.